Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Domine, ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias me. qui paenitentiam agit, paratus esse debet ad obprobria perferenda iniuriasque subeundas nec commoueri, si quis ei peccati sui crimen obiciat. cum enim ipse accusare se debeat, quemadmodum alium non sustinet arguentem ? quodsi ab homine argui timere non debet, quanto magis a domino deo suo, cui omnes etiam in his quae sunt occulta peccamus, cum praesertim condemnatio praesentium absolutio futurorum sit; qui autem non condemnantur in saeculo, cum hominibus non flagellabuntur.

uae mihi, si de me dicatur: \'habet mercedem suam\'! si bonum factum hac condemnatur sententia, quanto magis crimen grauatur ! nam si misericordia facili iactata sermone fructu fraudatur aeterno , quanto magis iniquitatis poena acerbi faenoris accessione differtur! ergo qui paenitentiam agit offerre se debet ad poenam, ut hic puniatur a domino, non ad supplicia aeterna seruetur, nec expectare tempus, sed occurrere diuinae indignationi.