Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Contere igitur has carnes et super eas contritionem tui cordis asperge, deinde mitte super omnia ea Iordanis aquam. Iordanis enim descensio et ascensio est, quoniam, qui in fontem sacrum descenderit, et ascendit, ut quae superiora sunt quaerat; descendit enim in mortem Christi qui baptizatur in Christo et in resurrectionem eius ascendit.

si autem iam baptizatus errasti, mitte aquam lacrimarum non mendacem, sed ueram, ut de profundo clames ad dominum deum tuum et dicatur de : uox audita est in Eam , fletus et ululatus multus; Rachel [*]( 8 *Rom. 16, 20 11 *Hiob 40, 25 12 *Hiob 41, 13-14 14 cf. I Cor. 12, 27 27 cf. Hier. 15, 18 28 *Hier. 38 (31), 15 ) [*]( 1 succis av 2 ammittat ex admittat F 5 sic (c s. I.) A omne Cm2av uirus ABmlCav 7 amissum B ammissum C 8 sathanam A sathanan BDEm2F sathan C satanam av 10 uti* B ueniat BC draconis carnes Aav 13 corpori fJ ei om.F 16 membra] add. sunt BCpav 19 connectunt BCEav 21 super eas] superas eum « 22 ea om. fJ ali. iordanes (e in ras.) B 24 et eras. C ascendet fJ 25 montem Cml 28 et] ut B )

144
plorans filios suos et noluit consolari, quia non sunt.

Rachel ecclesia est, in qua benedicitur plebs dei. ipsa pro te fleat, ipsa tua peccata deploret et fleat plurimum, ut consolationem non facile admittat, quemadmodum qui plurimum dolent. ideo consolari se noluit, quoniam qui eras esse desisti; sed hac perseuerantia doloris et fletus emereatur, ut dicat: filius meus mortuus erat et reuixit, perierat et inuentus e s t.

aut forte consolari se noluit Rachel in filiis Iudaeorum, quia non sunt, quos utique ideo genuerat, ut essent. et ideo non admisit consolationem occisis paruulis ab Herode, quia nec in aduentum Iesu crediderunt, mensuram sceleris adimplentes, ut et paruulos interficerent, ut inter eos et filius uirginis necaretur. ergo ecclesia domini in Iudaeis consolari se noluit, quia non sunt, in christianis autem, qui ex nationibus congregati sunt, epulatur et gaudet, quoniam coeperunt esse qui non erant.