Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

admodum uulnus suum sanauerit, aliis ostendit, usus artem fecit et aegritudo magisterium . ipsa est enim prima et ualida secta medicinae, quam experientia, non coniectura formauit. ideoque [*]( 1 Ps. 36, 39 2 *Matth. 24, 35 4 Ps. 101, 27 5 cf. Marc. 2,7. Luc. 5, 21 6 cf. Ps. 36, 39-40 10 cf. Rom. 16,27. 1 Tim. 1,17. II Petro 3,18. ludas 25 13 cf. Ambros. De paenit. 11. II, script. ciro. a. 384 (sed cf. Ihm, Studia Ambrosiana, pag. 31) ) [*]( 2 peribunt B 6 pecCata donare BCftav 11 amen om. v, add. Explicit psalmus XXXVI « Explicit de psalmo tricesimo sexto fJ Incipit psalmus _ mo XXXVII AB Incipit de titulo ps XXXVII C Incipit de psalmo XXX septima fl praescribunt: In psalmi (psalmum v) XXXVII enarrationem (enarratio v) Praefatio av 17 debeat penitentia DF 18 agitur BC dauid sanctus BCfi 19 gustasse fla esse ABCm1 lapsus esse in Cm2 23 insus Bml 24 ipse F )

137
ab experientia empirici primo medici sunt uocati et ex ea secta ceterae deriuatae sunt atque ab ea sucum quendam suae sumpsere uirtutis. quid autem est ad cohortationem paenitentiae ualidius quam quod sanctus propheta Dauid peccatorum nostrorum nos docuit paenitere? quis enim dedignetur humiliare se deo, cum rex se humiliauerit, aut quis dubitet affligere animam suam, cum propheta tantus afflixerit, soluens pretium lacrimarum pro redemptione peccati ?

et quamuis toto scriptorum suorum corpore gerendae paenitentiae praecepta diffuderit — quis enim eius psalmus non medicamentum est conscientiae peccatricis, cum alibi, quemadmodum impulsus sit, alibi, quemadmodum conturbatus ostenderit, ut non solum quemadmodum sananda, sed etiam quemad-i modum cauenda uulnera demonstraret et suo nos doceret exemplo ? quis autem stare se credat, ubi lapsus est etiam fortior ? —, tamen in tricesimo septimo psalmo maiorem uim doloris interni et lamentabilis deplorationis expressit.

Denique in exordio ipse nos titulus ammonet huiusmodi praecepta formari; sic enim legimus: in commemoration em, in- inquit , de die sabbati psalmus Dauid. plena enim est definitio paenitentiae commemoratio delictorum, ut unusquisque peccata sua uelut quodam cotidiani sermonis castiget flagello et commissa sibi flagitia condemnet. sic enim docemur dicente deo: dic iniquitates tuas, ut iustificeris, et apostolus ait: ore confessio fit ad salutem.