Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Salus autem iustorum a domino , non saeculo, non ab elemento; caelum et terra praeterib u n t. non committo salutem meam caelo, quia et ipsum praeterit, quia de pluribus caelis dictum est: ipsiperibunt, tu autem permanes. deo soli committo qui permanet, qui potest donare peccata, ut protector meus sit in tempore tribulationis et adiuuet me et liberet me et eripiat me a peccatoribus iudicii sui tempore et saluum me faciat, quoniam speraui in eum. in ipsum solum speraui; non uult enim nos et sibi et alii seruire. qui ipsi soli seruit, liberatur, quoniam ipsi est laus, gloria, perpetuitas a saeculis et nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. amen.