Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Custodi di inno centiam et uide aequitatem . qui custodit innocentiam, aequitatem uidet, quoniam qui mundus est deum uidet, cuius uirga recta est et recta iustitia, ut auersetur eos qui declinauerint ad studia prauitatis. bona innocentia quae deum uidet. denique alii posuerunt: custodi perfectionem; perfectus est enim qui malitiam nescit nec dolum nouit.

ideo, inquit, custodi perfectionem, quia sunt r eliquiae homini p a cifi c o. reliquiae dicuntur hominis de corpore mortui, de eius exuuiis. ideo reliquiae, quia post mortem hominis uidentur superesse; supersunt enim quae seruantur ad resurrectionem. oportet enim hoc corruptibile induere incorruptionem et hoc mortale induere inmortalitatem.

ergo magis reliquiae sunt homini spes resurrectionis et fides conuersionis et gratia dilectionis, quoniam impii non resurgunt in iudicium, uita autem iustorum nota est deo et iudicio domini comprobatur. huic loco pulchre illud conuenit: reliquiae secundum electionem gratiae saluae factae sunt.