Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

psallite regi nostro, psallite. quasi interesset ipsis Christi et ecclesiae nuptialis copulae sacramentis, ita tripudiat et gaudet. causam quoque celebritatis expressit dicens: regnauit dominus super omnem terram. ergo si nos praetereamus, et illa praeterisse quae futura sunt nobis uidentur, ut, si in nauigando terram praetereas, illam quoque uideas praeterire et quasi a te discedere. saepe nautae, maxime in tempestate, fugiunt terram et tamen, cum eam fugiant nauigantes, ipsa potius fugere uidetur a nauigantibus.

et tu si fugias mundum hunc, et ipse te fugiet; si praetereas terram hanc, et ipsa te praeterit. et tu in mari hoc nauigas et in hoc saeculo fluctuas: fuge terram, saxa habet, lapides habet, sicut scriptum est: lapides de uia proicite. si festines per aerium hoc profundum ad portum diuinae uoluptatis, uidebis tibi haec omnia praeterisse. quid enim interest, utrum praeterierint an tibi ea iudices praeterisse?

Est et alius impius qui uidetur exaltatus et eleuatus super cedros Libani et, si transeas, non erit nec locum eius inuenies. uide mihi scribam Iudaicum reddentem seriem ueterum scripturarum, sed non sequentem; audis quia labiis reddit, miraris ut doctum. interrogas quid sentiat; respondet secundum* litteram, percurrit historiam.