Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

psallite regi nostro, psallite. quasi interesset ipsis Christi et ecclesiae nuptialis copulae sacramentis, ita tripudiat et gaudet. causam quoque celebritatis expressit dicens: regnauit dominus super omnem terram. ergo si nos praetereamus, et illa praeterisse quae futura sunt nobis uidentur, ut, si in nauigando terram praetereas, illam quoque uideas praeterire et quasi a te discedere. saepe nautae, maxime in tempestate, fugiunt terram et tamen, cum eam fugiant nauigantes, ipsa potius fugere uidetur a nauigantibus.

et tu si fugias mundum hunc, et ipse te fugiet; si praetereas terram hanc, et ipsa te praeterit. et tu in mari hoc nauigas et in hoc saeculo fluctuas: fuge terram, saxa habet, lapides habet, sicut scriptum est: lapides de uia proicite. si festines per aerium hoc profundum ad portum diuinae uoluptatis, uidebis tibi haec omnia praeterisse. quid enim interest, utrum praeterierint an tibi ea iudices praeterisse?