Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quid est: ecce non erat?in principio utique uerbum )rat et qui uerbum uidet, qui particeps uerbi est, utique et ipse est, quia uerbum dei semper est et sermo qui de ipso est non est \'est\' [*](2 cf. Gal. 6, 3 3 *Esai. 14,14 8 *Luc. 17, 6 10 cf. Matth. 17, 14 sqq. 17 *Ex. 3, 3 22 *Cant. 4, 8 24 *Luc. 23, 42 26 *Luc. 23, 43 28 Ps. 36, 36 cf.. Ioh. 1,1 30 cf. Matth. 5, 37. Iac. 5,12 ) [*]( 1 luctantem ABCmlDmlE eleuantem a 2 alf. se om. BC 3 inquid C 9 dicetis fiav 10 huic] add. cui? BCmlftav 12 habetis scripsi habens A habet cet. av 13 superexaltatum B 24 pevtransies Cm\'2a pertransiens A BCml pertransibis fJv 29 pr. et om. BfJ )

133
et \'non\', sed \'est\' et manet in eo qui sequitur deum. qui autem nescit uerbum, non est, quia non adhaeret ei qui dixit: ego sum qui sum. qui autem adhaeret ei unus spiritus e s t; ubi autem spiritus, et uita. ideo tibi dicit scriptura de deo: qui uiuificat mortuos et uocat ea quae non sunt tamquam ea quae sunt, hoc est: uocat gentes quae non erant tamquam populum suum qui erat; erant enim patres nostri qui erant electi dei.

et alibi, ubi dicitur: cognouit dominus qui sunt ipsius, non cognoscit eos qui non sunt, et Esther ait: non des uirgam regni tui his qui non sunt. recte ergo iustus dicit: et transiui et ecce non erat, hoc est: uidi eum superexaltatum in saeculo, antequam considerarem quia nihil est saeculum; ubi autem transiui mente supra mundum, uidi quia iam non erat qui ante erat superexaltatus in hoc mundo.

Et tu, si iustus es, transi a praesentibus ad ea quae futura sunt, et transibunt tibi praesentia. caelum et terra transibunt, uerba autem mea non praeteribunt. iusto ergo omnia transeunt. transit impius, similis uanitati est et dies eius sicut umbra praetereunt. nec solum praetereunt iusto praesentia, sed etiam cum ad ea quae sunt futura intenderit, iam ista praetereunt.

uide quomodo iusto praesentia praeterierunt. utique temporibus Dauid prophetae synagoga erat, ecclesia ex gentibus non erat et idem futuris quasi praesentibus dicit: benedicite, gentes, deum nostrum, deinde supra ait: ascendit deais in iubiatione. transiuit perfidiae uentura tempora non aetate, sed mente et resurrectionem domini multo post saeculo futuram pia fidei deuotione celebrauit [*]( 2 Ex. 3,14 31 Cor. 6,17 4 cf. Ioh. 6,64 5 Rom. 4,17 8 *II Tim. 2, 19 10 *Esth. IV C 22 (14,11) 11 Ps. 36,36 17 Matth. 24,35 19 *Ps. 143, 4 25 Ps. 65, 8 26 *Ps. 46, 6 ) [*]( 4 spinrus] add. ibi fiau dicit tibi fJ 5.6 utrumque ea om. ft 7 quae] qui BC 8 ubi om. fiau 10 hester A (h s. 1. m2) tia exter BCml ester Cm\'l hiis E iis au 15 hunc ABml mundum A 19 similis om. p uanitatis {1 20 est om. a 21 cum s. I. A futura sunt DF 23 praetereunt a praeteriere v utique] idque u sinagoga A 24 ex] de [J et idem] eidem B eisdem C 25 dicitur C d )

134
dicens: psallite deo nostro, psallite;