Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

haec enim saeculi sunt et saeculum saeculari subiacet malignitati et princeps mundi his qui sibi seruiunt fauet secundum illud: omnia tibi dabo, si procidens adoraueris me. quid quaeris ut ea tibi dentur, cum ipse impius qui dat in eis diutius esse non possit? transit etiam ipse: quomodo possunt non transire quae contulit? tu modo constantem animum gere, iustitiam tene, nemo te moueat, et uidebis nihil esse impium.