Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

U idebis autem, cum per eunt peccatores. tunc enim iustorum remuneratio erit, cum iudicium fuerit de meritis impiorum. sed non uno genere pereunt peccatores. ante tibi pereunt, si eorum potentiam, (si) diuitias non mireris, si non te moueat, cum eos honoribus liberis amicis abundare cognoueris.

haec enim saeculi sunt et saeculum saeculari subiacet malignitati et princeps mundi his qui sibi seruiunt fauet secundum illud: omnia tibi dabo, si procidens adoraueris me. quid quaeris ut ea tibi dentur, cum ipse impius qui dat in eis diutius esse non possit? transit etiam ipse: quomodo possunt non transire quae contulit? tu modo constantem animum gere, iustitiam tene, nemo te moueat, et uidebis nihil esse impium.

Denique audi dicentem: uidi impium super e xaltatum et eleuatum super c e dr o s Lib an i et transi u i, e t ecce non er at. uidi eum in saeculo hoc, uidi oculis [*]( 5 *Ps. 36, 34 10 *Ps. 36, 34 14 *Ps. 36, 34 21 *Matth. 4, 9 26 *Ps. 36, 35—36 ) [*]( 1 multam B teste b in opera B iustitiam BC 2 qui] quo fiav iustitia BCml de iustitia Cm2 3 accedisse BCml 5 exspecta Ev dominum om. A uel remuneratorem dominum v 6 expectare] add. et v 8 exspecta Ev dominum] add. et BC 12 terrena B 14 perierint DFv 17 si addidi et add. v, om. codd. a te] a A, om. BCml, post moueat add. Cm2 18 habundare « 20 iis av fouet ABCml 23 transi*t A ) [*]( 9* )

132
corporis, uidi etiam iactantem se et superexaltantem sermonibus suis, aestimantem se aliquid esse qui nihil est. quomodo se superexaltat ? ponam, inquit, thronum meum super nubes et ero similis altissimo.

exaltat se, ut uideas eum sicut cedros Libani superexaltatas. et ipsae altae sunt et in monte sunt altissimo; merito ergo superexaltatae sunt et superexaltatus uidetur impius, qui se in illo monte constituit de quo scriptum est: si habueritis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic monti: tollere et iactare in mare. \'huic daemonio\', inquit, \'a quo iste inuasus fuerat et oppressus quem miramini esse sanatum. ideo caritatem magis habetis in Christo quam potestatem in diabolo.\' uides cedrum in