Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Tamen tam pius est dominus, ut, etsi nemo iustificetur in conspectu eius uiuens — quis enim quamuis iustus non obnoxius est peccato aut cuius talis est uita, ut digna iudicetur dei similitudi ne ? - , utique ad imaginem et similitudinem dei factus debeat sicut deus, qui sine peccato est, ita et is qui ad imaginem eius est esse sine peccato.

qua ergo dignus est poena, qui gratiam tantam dominicae operationis et similitudinem diuini decoris amisit? sed quia misericors est, etiamsi ipse se iudicio subiciat, iustum tamen non iudicat, sed iniustum. iusto parcit quasi condicionis fragilitate peccanti, iniustum punit, quasi qui detestetur ingratum. deinde etiamsi [*](10 *Ps. 142, 2 13 cf. Ps. 142, 3 15 cf. Col. 2, 20-22 18 *Ps. 142, 7 24 cf. Gen. 1, 26 ) [*]( 6 trades BCml 7 uocabit a uenies BCmlfiav 8 es om. ECmlft 11 quia DF 12 omnis om. B 13 conlatum (s. scr. uel collocatum Cm3) BC 16 qua DF 18 quoniam C 21 etsi] si F 22 est om. BCfJ 23 aut] et BC 24 debeat scripsi debet codd. av deberet Engelbrecht 25 pr. qui om. fta sine peccato esse fJav 28 se ipse BC se ipsum fJ 29 conditionis codd. av )

131
multa habeas opera iustitiae, noli esse inpatiens atque arrogans, qui praemia tibi iustitiae in hoc saeculo existimes flagitanda aut indigne tibi aduersa accidisse aliqua conqueraris. quamdiu enim\' uiuis, certamen tibi debetur, non praemium.