Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

confitetur se in tenebris sicut mortuum saeculi conlocatum. caute sicut mortuum saeculi dixit, non mortuum. non enim mortui saeculi sunt qui moriuntur in Christo, illi autem sunt mortui saeculi qui omnem uitam suam, quam uixerunt in saeculo, in interitu et morte constituunt. et ideo quasi desperatus ad remedium confugit dicens: cito exaudi me, domine, quia defecit spiritus meus. talis enim iudicii proposita sibi oblatione defecit, in quo examinanda ueritas foret potius quam miseriQordia conferenda.

Tamen tam pius est dominus, ut, etsi nemo iustificetur in conspectu eius uiuens — quis enim quamuis iustus non obnoxius est peccato aut cuius talis est uita, ut digna iudicetur dei similitudi ne ? - , utique ad imaginem et similitudinem dei factus debeat sicut deus, qui sine peccato est, ita et is qui ad imaginem eius est esse sine peccato.