Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Graue hoc iudicium, cum dominus de se postulat contra hominem iudicari. quid enim respondeas ei quj uniuersa tibi contulit, omnibus te praefecit, subiecit tibi Aegyptios ad quos hospes adueneras, insectantes postea mari mersit ? ille tuos deleuit hostes atque subuertit, ille te creauit et condidit; ille suo sanguine te redemit, et tu tradis te, ut seruias eius inimico?

ille tibi omnia peccata dimisit, et tu grauiora committis ? uocat te: in iudicium ueniens quid responsurus es ei, qui nisi iterum tibi donet, peristi? ideoque uidens sanctus Dauid hac quadam moralitate dei amplius se grauari iudicium refugit, misericordiam poscit dicens: et ne intres in iudicium cum seruo tuo, quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens.

confitetur se in tenebris sicut mortuum saeculi conlocatum. caute sicut mortuum saeculi dixit, non mortuum. non enim mortui saeculi sunt qui moriuntur in Christo, illi autem sunt mortui saeculi qui omnem uitam suam, quam uixerunt in saeculo, in interitu et morte constituunt. et ideo quasi desperatus ad remedium confugit dicens: cito exaudi me, domine, quia defecit spiritus meus. talis enim iudicii proposita sibi oblatione defecit, in quo examinanda ueritas foret potius quam miseriQordia conferenda.