Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sed quia Septuaginta uiri sic posuerunt: cum iudicabitur illi putamus quod ad illud respexerit, quia scriptum est: quoniam ipse dominus ueniet in iudicium. sed in quod iudicium? audi dicentem: tibi soli peccaui et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, cum iudicaris.

ideo ergo praebet se dominus audiendum, ut de se iudicetur, quo magis uincat . quomodo se praebeat, audi: populus meus, quid feci tibi aut in quo contristaui te aut quid molestus tibi fui? responde mihi. quia ex Aegypto eduxi te et de domo seruitutis libera te, et alibi: ego sum ego sum, qui deleo iniquitates tuas et memor non ero. tu autem memor esto et iudicemur. [*]( 2 *Ps. 36, 32 3 Ps. 36, 33 6 cf. Ps. 36, 30 10 Rom. 8, 31 13 Aquilas et Symmachus Ps. 36, 33 16 Ps. 36, 33 18 *Esai. 3,14 19 Ps. 50, 6 23 *Mich. 6, 3-4 27 *Esai. 43, 25—26 ) [*]( 2 peccor D 4.11 damnauit Bml 6 et om. BF in post et om. a meditabitur BCmI 13 aquila ACm2 fJ(av) damnauit BCml 14 eo] eum BCml fimachus « simmacus DE simmachus F damnauit BCml 16 Lxxta C 17 aliud ;\'lv 23 praebeat] add. iudicandum BmlC quid] qui D 24 quid] in quo E 25 fui tibi Fna1 egipto A 26 duxi {J ) [*]( LXIV. Ambros. pars 6. Petschenig. ) [*]( 9 )

130