Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et ideo non timeamus insidias peccatoris, quoniam deus pro nobis est. s i ergo deus pro nobis, quis contra nos ? propterea non derelinquet iustum suum deus nec damnabit eum, cum habuerit de ipso iudicium; uerus enim iudex est et ideo iustitia non potest periclitari. unde et Aquilas dixit: nec c da mnabit eum in iudicando eo, Symmachus: nec damnabit, cum iudicatur iustus.

Sed quia Septuaginta uiri sic posuerunt: cum iudicabitur illi putamus quod ad illud respexerit, quia scriptum est: quoniam ipse dominus ueniet in iudicium. sed in quod iudicium? audi dicentem: tibi soli peccaui et malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas, cum iudicaris.