Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ipsum semper loquamur. cum de sapientia loquimur, ipse est, cum de uirtute loquimur, ipse est, cum de iustitia loquimur, ipse est, cum de pace loquimur, ipse est, cum de ueritate et uita et redemptione loquimur, ipse est. aperi os tuum dei uerbo, scriptum est. tu aperi, ille loquitur. ideo dixit Dauid: audiam quid loquatur in me dominus et ipse dei filius dicit: aperi os tuum et adimplebo illud. sed non omnes ut Salomon possunt percipere sapientiae perfectionem, non omnes ut Daniel;

omnibus tamen pro possibilitate infunditur spiritus sapientiae, sed omnibus qui fideles sunt. si credas, habes spiritum sapientiae. ideo sapiens dicit: credidi, propter quod locutus sum. cum credideris, accipies loquendi gratiam. et qui credit redimitur et qui orat redimitur, si pie intendat orationibus et in oratione assiduus sit, diem praeueniat, noctem frequentet, solis matutinis occurrat, ut ante ipse inluminetur a Christo quam terra solis exortu. et qui psallit redimitur et qui compungitur redimitur.

Ideo meditare semper, loquere quae\'dei sunt, sedens in domo. domum possumus accipere ecclesiam, possumus domum accipere interiorem in nobis, ut intra nos loquamur. sedent iudices in Hierusalem, sederunt sedes in iudicio, sedit etiam iudicum consilium et libri aperti sunt. propheta dicit: et tu cum consilio omnia fac. cum consilio de factis tuis iudica, cum

consilio uinum bibe, cum consilio loquere, ut effugias peccatum, ne incidas per multiloquium. sedens loquere tecum quasi qui iudices. in uia loquere, ne umquam uaces. in uia loqueris, si in [*]( 1 . 6 *Prou. 24, 76 (31, 8) 7 Ps. 84, 9 9 *Ps. 80,11 13 Ps. 115,1 (10) 20 Deut. 6,7 22 cf. Ps. 121,5 23 cf. Dan. 7,10 24 . 25 *Prou. 24,72 (31,4) 26 cf. Prou. 10, 19 ) [*]( 1 uerbum Bml 7 loquetur av 8 loquetur B deus fJ filius dei F 11 posibilitate B 17 soli fiav matutinis ex matutino Cm2 matutinus BfJav, cf. pag. 125, 14 19 redimetur BC 20 ideo] add. semper fJav 21 accipere domum ftav 23 hyerusalem B iherusalem CDF ierusalem E(v) iudicum av iudicium codd. conciJium v 24 prophetia BCb 25 cum consilio uinum bibe post omnia fac tr. B 28 uoces Cml )

125
Christo loquaris, quia uia Christus est. in uia loquere tibi, loquere Christo. audi quomodo illi loquaris: uolo, inquit, uiros in omni loco orare leuantes puras manus suas sine ira et disceptatione. loquere, o homo, dormitans, ne tibi somnus mortis obrepat.