Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

superiora moralia, haec intellegibilia. quod est iusti os quod meditabitur sapientiam nisi interioris hominis ? duo sunt enim homines in singulis, unus interior, alter exterior. interior cogitat quae mentis sunt, quae mentis sunt loquitur, exterior quae sunt corporis. tamen adueniens dominus utrumque coniunxit et duos condidit in uno homine, ne diuersis

sese inpugnent motibus, sed inuicem sibi uoluntatum suarum unitate socientur. ideo os iusti meditabitur sapientiam. iam enim et ipse exterior homo iusti in interioris hominis transfusus est disciplinam et in eius conformatus naturam ipsius exercet officia, ut caro meditetur quod mentis internae est. sed ne hoc incredibile tibi uideatur, audi dicentem, quia [*](6 cf. Ps. 1, 2 8 Ps. 36, 30-31 10 *Ps. 36, 33—36 24 Ps. 36, 30 ) [*](2 quaeue] quae uia BCml que ut(ui=uel?) fJ perfecta fJ 3 sapientiam] superna F 7 modos fJ, c/. lin. 23 sacramenta B cognosce /5a uidi av 10 damnauit Bm1 llinquidC 12 exspecta BEv exaltauit Bml 13 hereditatem Bm1 14 perierint ftav (Uulg.) 18 intelligibilia codd. av quid fJ iusti os om. fJ 19 interior homo pa enim om. fJ 22 coniuncxit C in uno homine (hom. uno E) condidit Emlav condidit in homine uno DEm2F 23 mentibus av sibi om. B 26 disciplina A 28 audi] add. apostolum BCv )

123
dominus Iesus transfigurauit corpus humilitatis nostrae, ut conforme fieret corpori gloriae suae.

quis audeat dicere carnem sine peccato, carnem assumptam ex uirgine, carnem spiritu dei in Mariam superueniente generatam, quae in nullo discrepauit a sapientiae disciplinis, interioris hominis exsortem fuisse uirtutum nec in usus eius transire potuisse, cum supra hominem fuerit quod tactu eius sanabantur aegroti, caecis refundebatur lux, mortui resurgebant ?

competenter ergo scriptum est: os iusti meditabitur sapientiam, eo quod totus homo sit spiritalis, non utique terrenus. qualis enim terrenus, tales et terreni et qualis caelestis, tales et caelestes. abiit ergo terrenus, remansit caelestis. ideoque in tempora redemptionis referens propheta \'meditabitur\' dixit, licet unus e pluribus \'meditatur\' scripserit neque abhorrcat a sensu, quia prophetarum spiritui futura pro praesentibus sunt. alii putant os pro mente dictum.

pulchre autem istud exposuit nobis Salomon dicens : narratio iusti semper sapientia, stultus autem sicut luna inmutatur, id est: quod saepe uarietur nec in sua perseueret sententia et tamquam in tenebris lumen uideatur offundere nec tenere.