Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Declina a malo et f ac b onum et inhabita in s aecula saeculorum. quoniam dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos, in aeternum conseruabuntur; iniusti autem puni entur et semen impiorum p erib it. iusti her e d ita t e possidebunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. his uersiculis demonstrat propheta, quod pertineamus ad dominum et ipse arbiter cogitationum operationumque nostrarum sit spectans merita singulorum, qui nihil sine iudicio agit, sed malos et bonos actus iudicio discernit.

declinandum ergo est a malo et faciendum bonum. ne bona malaque confundas, prius est ut crimine careas, postea ut innocentiae fructum deferas, quo possis esse perpetuus. noli putare, quod deum tua peccata praetereant; sic enim plerique labuntur. ipse uniuersa cernit et damnat et impiorum semen exterminat, semen utique non corporalis generationis, sed mentis internae et impietatis successionem.

nam utique Iob de semine Esau genitus scripturae testificatione signatur. quomodo ergo semen Esau periit in Iob, cum tantus iste uir fuerit, ut uenturum in terras dominum praeuideret, qui cetum istius saeculi diabolum subiugaret? ergo hoc quaeritur, ne malitia transfundatur in posteros.

hoc per baptismatis sacramentum Christus operatur, ut exuat unusquisque quod natus est, induat quod renatus, fiat non familiae heres, sed gratiae, ut perpetuum domicilium habitationis aeternae sibi possit adquirere. qui autem habitare meruerit in saeculum saeculi, et ipse honorificabit deum in saecula saeculorum. [*]( 5 *Ps. 36, 27-29 21 cf. Hiob 1,1 ) [*]( 4 itique Cml itaque B/i 7 sanctos] add. suos BFb 10 possidebunt] hereditabunt DF terram s. 1. A 15 discernit iuditio F faciendum] add. est BCfiv 19 ipse] add. enimC uniuersa in ras. C 22 ergo s. I. al 24 cetum A 28 famulae fJa 30 honorabit A honorificauit BC )

122