Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

quae sit aqua haec, audiamus: si quis, inquit, sitit, ueniat ad me et bibat. qui credit in me, sicut dicit scriptura, flumina de uentre eius fluent aquae uiuae. hocautem dicebat de spiritu quem incipiebant accipere qui credituri erant in eum. ergo nec pane hoc nec aqua refectionis indiget iustus, cui spiritus sanctus est requies et refectio. [*]( 2 cf. Ioh. 6, 33 4 cf. Ioh. 8, 39 5 cf. III Reg. 17 sqq. 11 cf. Dan. 14, 32 sqq. 14 Ps. 77, 25 15 *Ps. 22, 1-2 21 *Ioh. 7, 37—39 ) [*]( 1 habraae A (passim) habrahae B 5 uerbum DFm1 uero Fm2 semen abrahae B semini tl helyas C heli (-y-) e tl cui om. p 6 illum Bm1 7 huius om. F 9 cottidianum B indignus Bmlfi indigus Bm2av 11 daniel fJ(av) aerea ACDEav 12 abacuc ACDa abacum B abacuch EF ueebantur Am1 B 16 uiridi] pascuae a 18 alt. docuit me F 19 spiritualis Fa 20 est om. Bft 22 inquid C 23 dixit B 27 hoc pane tlav )

120

Quomodo autem poterit indigere qui tota die mis eretur e t faenerat ? quid est quod faenerat iustus ? non aes, non ferrum, non plumbum, sed argentum igni examinatum. hoc defert ad mensam domini et diuidit requirentibus, cui unam, cui duas, cui quinque mnas cotidie diuidit, et numquam deficit.

sed faenerationem audiuimus in lege reprehensam dicente Moyse non faenerabis. duplex est faeneratio, una pecuniae, altera gratiae. diuide utramque, quia scriptum est: si recte offeras, non recte diuidas, peccasti; quiesce. et tu recte diuide, ne pecces. ipse Moyses doceat te diuidere qui ammonuit recte diuidendum, ut sequaris quod Abel, qui recte diuisit, fugias quod Cain erat; parricida erat qui recte diuidere nesciebat. diuidit ergo spiritus sanctus

diuisiones, qui operatur omnia diuidens singulis prout uult. ille prout uult, tu prout potes, prout ingenio uales. diuide quando lex de pecunia dicat, quando de gratia. dixit enim tibi: faenerabis gentibus, cuius dominus usuras exigit, tu autem non mutuaberis. est et pecunia faenoris, est et gratia, cuius dominus usuras exigit; pecunia faenoris aes habet, gratia fidem confert . faenerato ergo fidem gentibus, ut tibi abundet gratia;