Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ad eius arbitrium de caelo profluebant pocula, in terris mortui resurgebant. quomodo erectus est Heliseus, qui cum Syrorum uallatus esset exercitu, ut captiuus raperetur ad regem, dicente Giezi seruo: domine, quid faciemus? ait: noli timere, quoniam nobiscum plures sunt quam cum illis. et dixit: domine, aperioculos eius ut uideat? et aperti sunt oculi illius

et uidit montem et omnia in circuitu equis innumeris et caelestibus repleta legionibus . Paulus quoque, qui dixit periculis in mari, periculis in deserto se esse iactatum, tamen ipse testificatus est dicens: si deus pro nobis, quis contra nos? ergo ille sic derelictus et destitutus ab hominibus apud deum abundat et profluit. nam et Helias destitutus erat ita, ut diceret: domine, accipe animam meam, et tamen uigebat apud deum, ut ipsis esset regibus uirtute terribilis. [*]( 1 cf. Num. 20, 8—11 3 *I Cor. 10,4 7.9 cf. IV Reg. 2,11 8 cf. Matth. 17, 3 10 cf. IV Reg. 2, 9-14. 3, 8 sqq. 4, 32 sqq. 16 *IV Reg. 6, 15-17 21 cf. II Cor. 11, 26 23 Rom. 8, 31 25 *1II Reg. 19, 4 ) [*]( 4 eos om. BCmlp 5 inmurmurantes B 6 dominus] add. iesus {J helya CDF Elia v eliseo AD elyseo C Elisaeo v 7 serta F 8 helyas CDF elias E (v) est om. BO{J 9 egenus Cv 11 dereliquid BC 12 reg*um B 14 est om. fia 15 elyseus C Elisaeus v sirorum Aml ut] et F 17 plures nobiscum DEm\'lFav nobiscum sunt plures Eml 18 domine om. BCml 19 illius] eius BCv 24 ille si ACv sic (si B) ille B{J (sic in ras. F) a habundat aDF 25 elias BE (v) helyas CDF )

117

Quomodo iuuenis Dauid hoc potuit comprehendere ? iuuenis enim magis temporalia quam aeterna considerat, quia aetas ea propendit ad uitia. sed sunt quidam in iuuentute senes et alii iuuenes in senectute. sunt, inquam, uiri quorum animi senilium grauitate censentur, in quibus aetas senectutis sit uita inmaculata, in quibus uigeat incana prudentia, qualis erat Hieremias., qui cum se iuuenem contuitu memoraret aetatis et per iuuentutem excusaret, quod praedicandi impar officio uideretur, ait illi dominus: noi dicere quiaiuuenis sum ego, quiaadomnes quoseumque misero te abibis.

ita luuenem non putauit quem aptum prophetiae gratiae iudicabat. talis ergo iuuenis fuit Dauid, qui renouatus esset et refloruisset, ut ipse dixit, uelut aquilae iuuentus sua. sic ergo intellegi oportet: iuuenis fui, sed sanctificatus, sed propheta in gentibus positus, qui iam possem regni caelestis sacramenta cognoscere et uera praemia considerare iustitiae, sed non uidi iustum derelictum. postea quoque alibi et usu roboratus et munere adquisiui incrementa sapientiae; eadem circa iustum uisa est mihi gratia permanere.

Explanauimus, ut potuimus, quomodo dixerit: iuuenis fui; sed quomodo addiderit: etenim senui consideremus. bona iuuentus, sed melior senectus; qui enim usque in finem perseuerauerit, hic saluus erit. unde non perfunctorie de patriarcha Abraham dictum est, quod nutritus esset in senectute bona. et Iohanpes senex coepit scribere euangelium uel epistulas .

qui cum refugeret apostolum se scribere, seniorem scripsit nec minor est aestimatus, cui cygnea quaedam suppeteret gratia senectutis. ipse uas electionis dominicae scribens ad [*]( 5 cf. Sap. 4, 9 8 *Hier. 1, 7 12 cf. Pa. 102, 5 13 . 19 . 20 *Ps. 36,25 16 Ps. 36, 25 21 *Matth. 10, 22 23 cf. Gen. 25, 8 24 cf. II Ioh. 1. III Ioh. 1 27 cf. Act. 9, 15 ) [*]( 1 hoc dauid Em2av 3 propendet Aav 4 animo ylmi animorum B senilitJa 5 senectutiD sit senectutis Eml 6\'.canaC ieremias AmlCmlfi hyeremias B iheremias Cml 7 contuitum Bml 9 ego sum DEm2Fav alt. quia] quoniam v omnes] add. ad fiav 11 propheticae tJav 13 tua B 14 quit B 20 fui sed] fuisse B sed — consideremus om. tJ 24 ioannes BE(av) senes B 25 epistolas codd. av cum s. 1. A, om. BC 26 cignea tJ )

118
Philemonem ait: cumsis talis utPaulus senex, nunc autem et uinctus Christi Iesu, obsecro te pro meo filio, quem genui in uinculis, Onesimo. uolens itaque illi plurimum deferre seniori Paulo eum, non iuueni

comparauit et ibi se senem est gloriatus, ubi iam in uinculis tenebatur. et uidete distantiam: adulescens significatus est in alterius passione, senex in sua; ibi ut adulescens, quia Iudaeorum uestimenta seruabat, hic senex, ubi sui corporis exuuias exuebat. denique et Petrus ibi senex dicitur, ubi certamen est passionis: cum iunior, inquit, esses, cingebas te et ambulabas ubi uolebas ; cum autem senueris, extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo tu non uis.