Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

neque enim Iob, cum esset in stercore, a domino derelictus est, quem in angelorum concilio dominus lpae sua uoce laudabat, quem temptari passus est ut coronaret; temptationem autem in corpus dedit, in animam denegauit. nec derelictus Dauid, cui regnum dedit, ut populo imperaret electo, quem parricidalibus proeliis appetitum, regni sui depulsum finibus, uictoriae iure restituit.

ipsi quoque Iacob , Helias et Heliseus et Iohannes Baptista et ceteri, qui in caprinis pellibus circumeuntes errabant in solitudinibus et montibus et speluncis et foueis terrae, licet ludibria multa et acerba supplicia tolerasse uideantur, tamen non derelicti sunt. siquidem cum fratrem fugeret Iacob et per deserta incomitatus erraret, obdormiuit et surgens uidit ibi multitudinem caelestis militiae et ait: hic locus uocatur castra angelorum. non satis fuit castrum uocare, sed castra, quae tantae multitudini conuenirent.