Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

cui respondit apostolus: percutere te incipiet deus, paries dealbate; et t u sedens iudicas m e secundum legem et extra legem iubes me percuti ? sciuit profecto referire qui grauiore pugno pontificem repercussit; ipse enim corporaliter caesus est, illi retulit quod in animam percuteretur a Christo. in prima quoque epistula ad Corinthios scribens ait: ego igitur sic curro non ut in incertum, sic enitor non ut aera caedens. quod Latine dixit \'enitor\', Graece ait πυκτεύω.

et uere quasi bonus pycta non aerem, sed aerias potestates et Iudaeorum capita uerberabat, quia caput omnium Iesum dominum non habebant. in omni itaque certamine apostolus est probatus, qui etiam coronam cursu consummato accepit. unde et ipse ait: omnia possum in eo qui me confortat.

Habet et Christus qui in pueritia sua aeui maturos uicerint, ut Danihel puer spiritu ualido seniores illos redarguit Iudaeorum [*]( OllCor. 11,23 10 cf..Act. 21, 30 - 23,2 13 *Act. 23, 3 19 *I Cor. 9, 26 24 d. 11 Tim. 4, 7-8 25 Phil. 4, 13 27 aeui maturos] cf. Uerg. Aen. 5, 73 28 cf. Dan. 13 ) [*]( 1 pale A pale ftav pr. aduersum A 2 principatus fl, cf. pag. 33, 4 4 reperitur CE pale (ter) codd. 6 spiritalis B 7 iracundia BC 11 cessarent ex cessasent (stc F) C 14 iudicans BC 18 epistola codd. av 19 corrinthios A chorinthios fJ 21 ait] dixit fi pytesgo « pycteso fJ 22 pieta A pyeta B pyeta C picta DF 23 dominum iesum fJ 25 cursus consummati BCv cursum consummantis fJ 27 et om. F 28 daniel Aft (av) daniehl Cml ) [*]( LXIV: Ambros. pars 6. Petschenig. ) [*]( 8 )

114
et de uictoriae iure deiecit in mortem. habet et alios qui, priusquam nascerentur, in matris uentre luctati sunt. denique Iacob fratrem subplantauit Esau et malum uicit atque ita de utero matris exiuit, ut uictoriae insigne monstraret et pedem senioris degeneris uictor inuerteret. Hieremias in uulua matris sanctificatus est et probatus.