Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Uiros quoque scriptura nos docuit spiritales Agabo propheta dicente: uirum hunc cuius est zona haec sic alligabunt Iudaei in Hierusalem, et Festus ait: uir quidam est relictus a Felice in custodia. ante passionem suam Paulus adulescens dicitur, in passione sua uir significatur, qui cursu consummato esset iam proximus ad coronam.

Cognouimus aetates pro fide et deuotione certantes. cognoscamus etiam genera certaminum singulorum. haec quoque scripturae nos doceat tenor. in hoc itaque saeculari agone alii sunt qui simplici quodam et legitimo genere luctantur et ligaturis tantum corporis certant, uerberare non norunt, qui palaestae uocantur, alii qui caedem et pulueris iactum membrorum nisibus miscent omni sibi uerberandi iure permisso, quos pammacharios uocant, eo quod omnis litis et pugnae aduersum se habeant potestatem, alii qui caestibus aduersum se decernunt et dilaceratis capitibus cruciantur; hi pyctae feruntur.