Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et ceciderit, non relinquat tamen studium deuotionis et fidei, sobrietatem teneat, paenitentiam gerat, saepe se reparet. ideoque interrogat Petrus: si peccauerit in me frater meus, quotiens remittam ei? usque septies? et respondit dominus: non solum septies, sed etiam septuagies septies. ut scias autem, quia athletae sumus et inpellimur et alii ruunt et plerique eliduntur, audi dicentem:

suffulcit dominus omnes qui ruunt et corrigit omnes elisos. unde et ipse de se dicit Dauid uel ille qui locutus est in propheta: inpulsus subuersus sum ut caderem, et dominus suscepit me; Iesus enim non cecidit, sed inpulsus est. etenim cum ipse conuertat elisos, quomodo ipse potuit elidi ? iustum autem, cum ceciderit, posse resurgere testatur scriptura, quae dicit: numquid qui cadit non adiciat ut resurgat? aut qui auersus fuerit non reuertitur? uae his qui auertuntur auersione inpudenti, dicit dominus.

Utinam quidem inluctabilis et insuperabilis sit Christi athleta et in omni aetate, in omni uirtutum genere gloriosus, sicut ille ait: sed in omnibus superamus propter eum qui nos dilexit! quid est \'in omnibus\'? sunt athletae qui uocentur pueri, ephebi, uiri, hoc est jra?<5e?, ayeveioi, avdgeg. etiam scriptura has in luctatoribus nouit aetates dicente Dauid: n e auertas faciem tuam a puero tuo, et: iuuenis [*]( 6 *Matth. 18, 21-22 11 *Ps. 144,14 13 *Ps. 117,13 17 *Hier. 8, 4-5 23 *Rom. 8, 37 26 Ps. 68, 18 27 *Ps. 36, 25 ) [*]( 1 fugerit(gerit in ras. m2) C 3 superauit v etiamsi E iam siA si BCDE etsi av 4 fidei] fidem et ACm2 fidem BCml 5 reparata -que om. ftav 7 quoties Ev 8 etiam] usque fJ 9 quia] qui BCml 11 sufficit Bml suffulsit v qui ruunt omnes Fml 12 de se om. fJ 16 cediderit B 17 cadet fJ 1sadiciet.4wi2/?ai> aut] et F aduersus CmIFmI 19 reuertetur fJav ue ABCE ut DF bjisE iis av aduertuntur Fml 20 inpudentem B 21 illuctabilisAm2 ineluctabilis fiav 22 adhleta B 25 effebi ct naldeg av pedes codd. ayeveioi Engelbrecht a,genii AB a,ngenii C a,gemi{} £ q>r)(}oi av avdgegscrtpstaopec ABCml anpes Cm2 annpos fJ nvxxai av etiam] te iam A et a 27 aduertas Fml )

111
fui et senui.