Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Denique etiam iustus cadit interdum. sed si iustus est, cum ceciderit non conturbabitur. quod condicionis est cadit, quod iustitiae resurgit, quoniam iustum deus non derelinquit, sed con f irmat manum eius. qua ratione non pedem, sed manum dixit nisi forte ea, quoniam qui cadit non magis pede labitur, sed infirmus lubrico saepe decipitur uel offendit in petra? hic autem iusti casum intellege, id est fortioris.

denique de populo qui luctatur, si genu fixerit uel pede lapsus fuerit, pro uicto habetur. athleta, qui luctandi peritiam habet et ad coronam luctatur, etiam uolens genu figit, ut uincat, et si lapsus fuerit non excluditur et si ab eo, qui superior sit, prematur, manibus tamen se sustinens iure decertat nec aufertur brauium, nisi fuerit fusus in uentrem aut distentus uinculo lacertorum. inde oriuntur crebra certamina, quia multa et incognita plerisque sunt genera ruinarum. nam casus eorum proprie appellant ruinam;