Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Utrumque tamen intellegi potest — ita est medium —, quod et ipse qui a domino dirigitur uiam domini cupiet, quia duce ipso omnis leuatur labor, omnia impedimenta remouentur, incentiua [*]( 1 d. Num.14 4 . 13 cf. Ps. 72,2 10 notat Sarmationem etBarbatianum monachos; cf. Epist. 63, 7-10 15 *1 Ioh. 2,19 19 *Prou. 2, 13-15 25 *Ps. 36, 23 ) [*]( 1 ipsi hebrei AB 2 resurrectionis] in mg. repromissionis u 5 uanumJ add. sunt BC 6 abuisse B 7 antentioris (pr. n del.) F 9 de om. v 12 pestilentie fJ 14 direxisse Bm2Cv dixisse AmlBml uixisse Am2fia 15 . 18 hii DF 16 ioannes B(at.) 22 fluxuosi F 23 quur B uiam rectam ftnv 29 inpedimenta C )

109
subministrantur, et ipse dominus non aspernatur, sed libenter accipit uiam uiri quem ad uirtutem ipse direxerit. pulchre autem gressus uiri dirigi dicuntur a domino, quia non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei sine offensione seruare uestigium. qui enim plantat et rigat nihil sunt, sed qui dat incrementum deus, ipsi soli gloria uirtutum iure defertur.