Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Quid est in aemulationem excitare? exemplo, si possumus, aperiamus. intemperantes mulieres quaedam sunt, quae aliorum coniugum corda sollicitant. quos cum suae consuetudini probroque subdiderint, non contentae erroris sui habere secretum student coram iugalibus eorum suum iactare flagitium, ut eas in zelum sui excitent et inflamment triumphum quendam de dolore probarum mentium et commotione captantes.

quae aemulatione feminea tori proprii contumeliam non ferentes soluunt conplaciti uincla coniugii aut cotidiana lite decernunt fitque ex aemulatione discordia, ex dissensione dissidium, quo domus tota turbetur. exemplo igitur proteruae mulieris cognosce, qui legis, partes esse nequissimae detestabilisque uersutiae inproba aemulatione alterius animam commouere aliudque esse zelum, aliud parazelum.

haec est enim praua aemulatio quae bonorum subintrat affectum, qua etiam Iudaeus errauit, qui a uero et bono euangelicae disciplinae deuius legis aemulatione deflexit, sicut de se apostolus ait, quod secundum aemulationem legis persequebatur ecclesiam Christi. [*]( 4 Ps. 36, 1 23 cf. Phil. 3, 6 ) [*]( 4 parazeloso a parazelosp M (aa F) HIIAPAEAOYEOV (N E) nOHH POco (OCO EF)!tl(aaF)ENOIC p,corruptiusa 5etaddidi M(aaF)H DEZHAOY TO YC lIOIOYNTACYHHAHOMIANfJ,coтruptiusa 6 illi] nonnulli ABmlCml 10 consuetudini suae fiav 11 contemte Fm] 14 probrarum ABmlft communione A emulationem Am2 15 feminatoris (sic) A contumeliamque Am2 16 uincula ABav cot(-tt-B)idiana 5/9 cotidiane AC lite scripsi uite a uita fJ rixa av, in mg. uita a decertant fiav 17 dissentione D disidium B desidium Cml discidium tJ qua AC ,18 legitF 19 inprobam Bml in prauam fJ et mg..a aemulationem BmIlJ et mg. a 20 animum p alt. aliut Cml 21 parua C 22 et om. fl disciplinae] add. itinere Bjn2Cv deuia BCfiav )

74