Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Nonne etiam de his pulchre dicitur, quia effusi sunt processus eorum, quorum spes lapsae, in uanum effusus labor, uota sunt destituta? considera enim aliquem per aliquot annos habuisse studium probitatis, castitatis custodiam, uitae attentioris affectum, piae propositum seruitutis, sedulae obseruationis officium subitoque

eum esse mutatum, discessisse de monasterio, ualedixisse ieiuniis, continentiae renuntiasse, indulgere deliciis, studere luxuriae . dudum de monasteriis exierunt et nunc luxuriae sunt magistri, disseminatores incontinentiae, incentores petulantiae, obtrectatores pudoris. nonne de his pulchre dixeris: \'effusi sunt gressus eorum\', quos bene direxisse paenituit ? egerunt itaque noui generis paenitentiam pro uirtutibus et non agunt pro delictis. sed hi ex nobis exierunt, dicit Iohannes , sed non erant ex nobis; si

enim ex nobis fuissent, nobiscum perseuerassent: hi ergo uiam suam condemnauerunt, quibus conuenit dici: o qui dereliquistis semitas rectas abeundo in uias tenebrarum et qui laetamini in malis et gaudetis in euersione mala, quorum semitae prauae et flexuosi cursus eorum, sicut lubricus et flexuosus auctor ipsorum. cur odisse coepistis rectam uiam et iustum consilium deseruistis? non uos direxit dominus. quem autem dirigit dominus, uiam eius cupiet , sicut scriptum est, et ipsius semitis delectabitur.