Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et tu merere factis uotisque deposce, ut gressus tui a domino dirigantur, ne moueantur pedes tui, quia scriptum est: mei autem paene moti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei. cauendum est quoque, ne rectam semitam derelinquas et deuerticula te uiarum tortuosarum decipiant. ideo dicitur: parate uiam domino, rectas facite semitas eius.

paremus ergo uiam domino deo nostro in mentibus nostris, rectas faciamus semitas eius, rectas faciamus animorum semitas, ne labamur. non effundantur gressus nostri sicut uxoris Loth, quae post se respexit et gressus tenere non potuit, sed effusi sunt, cum in salem esset repente conuersa. non effundantur sicut Aegyptiorum, quorum gressum maris fluctus [*]( 2 *I Cor. 10, 12 4 *Ps. 36,35—36 9 *Ex. 3, 3 15 cf. Ex. 13, 21 19 *Ps. 72, 2 23 *Esai. 40, 3 27 cf. Gen. 19, 26 29 cf. Ex. 14, 28 ) [*]( 1 hoc om. p 2 consumasset A 4 inquid B 5 super] uitrafJ, cf. pag. 38,13 lybani DF 7 stetisset] add. et(iav miratum B persecutus fJ 8 moises A 11 magnum uisum v 12 in Exodo legitur deleui ut legitur Am2Cm2v in Exodo (ante non) om. v 18 -que om. {J 22 delinquas (sic) CD diuerticula ACfiav 24 paramus Aml 25 rectas faciamus semitas eius om. fiav 27 Lot av )

108
effudit. ipsis Hebraeis, qui cum Moyse erant, quia peccauerunt in deserto, ceciderunt uestigia pedum, ne in terram resurrectionis intrarent.

Nonne etiam de his pulchre dicitur, quia effusi sunt processus eorum, quorum spes lapsae, in uanum effusus labor, uota sunt destituta? considera enim aliquem per aliquot annos habuisse studium probitatis, castitatis custodiam, uitae attentioris affectum, piae propositum seruitutis, sedulae obseruationis officium subitoque

eum esse mutatum, discessisse de monasterio, ualedixisse ieiuniis, continentiae renuntiasse, indulgere deliciis, studere luxuriae . dudum de monasteriis exierunt et nunc luxuriae sunt magistri, disseminatores incontinentiae, incentores petulantiae, obtrectatores pudoris. nonne de his pulchre dixeris: \'effusi sunt gressus eorum\', quos bene direxisse paenituit ? egerunt itaque noui generis paenitentiam pro uirtutibus et non agunt pro delictis. sed hi ex nobis exierunt, dicit Iohannes , sed non erant ex nobis; si

enim ex nobis fuissent, nobiscum perseuerassent: hi ergo uiam suam condemnauerunt, quibus conuenit dici: o qui dereliquistis semitas rectas abeundo in uias tenebrarum et qui laetamini in malis et gaudetis in euersione mala, quorum semitae prauae et flexuosi cursus eorum, sicut lubricus et flexuosus auctor ipsorum. cur odisse coepistis rectam uiam et iustum consilium deseruistis? non uos direxit dominus. quem autem dirigit dominus, uiam eius cupiet , sicut scriptum est, et ipsius semitis delectabitur.

Utrumque tamen intellegi potest — ita est medium —, quod et ipse qui a domino dirigitur uiam domini cupiet, quia duce ipso omnis leuatur labor, omnia impedimenta remouentur, incentiua [*]( 1 d. Num.14 4 . 13 cf. Ps. 72,2 10 notat Sarmationem etBarbatianum monachos; cf. Epist. 63, 7-10 15 *1 Ioh. 2,19 19 *Prou. 2, 13-15 25 *Ps. 36, 23 ) [*]( 1 ipsi hebrei AB 2 resurrectionis] in mg. repromissionis u 5 uanumJ add. sunt BC 6 abuisse B 7 antentioris (pr. n del.) F 9 de om. v 12 pestilentie fJ 14 direxisse Bm2Cv dixisse AmlBml uixisse Am2fia 15 . 18 hii DF 16 ioannes B(at.) 22 fluxuosi F 23 quur B uiam rectam ftnv 29 inpedimenta C )

109
subministrantur, et ipse dominus non aspernatur, sed libenter accipit uiam uiri quem ad uirtutem ipse direxerit. pulchre autem gressus uiri dirigi dicuntur a domino, quia non uolentis neque currentis, sed miserentis est dei sine offensione seruare uestigium. qui enim plantat et rigat nihil sunt, sed qui dat incrementum deus, ipsi soli gloria uirtutum iure defertur.