Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

uidi, inquit, impium superexaltatum et eleuatum super cedros Libani et transiui, et ecce non erat. uidens ergo impium superexaltatum qui non stetit, non offendit; si stetisset, miratus illum fuisset et secutus esset, offenderat et ceciderat sicut iinpius. ideo Moyses uidens rubum relucere et non ardere ait: transiens uidebo hoc uisum magnum. qui transit de hoc saeculo, magnum uisum uidet; qui soluit uincula istius nexus, quo ligamur huic corpori, uisum magnum uidet.

Moyses [in Exodo legitur] multa uidet miracula in Exodo; non tanta alius uidet qui non est in exodo. idem Moyses transiuit; transiuit et populus patrum, quia de terra captiuitatis exibat. dirigebantur itaque a domino gressus eorum, quibus per noctem ignis columna lucebat, per diem nubis, ut nec diei ardor afficeret commeantes nec impedimentum uiantibus tenebrae noctis afferrent.

Et tu merere factis uotisque deposce, ut gressus tui a domino dirigantur, ne moueantur pedes tui, quia scriptum est: mei autem paene moti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei. cauendum est quoque, ne rectam semitam derelinquas et deuerticula te uiarum tortuosarum decipiant. ideo dicitur: parate uiam domino, rectas facite semitas eius.