Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

uidi, inquit, impium superexaltatum et eleuatum super cedros Libani et transiui, et ecce non erat. uidens ergo impium superexaltatum qui non stetit, non offendit; si stetisset, miratus illum fuisset et secutus esset, offenderat et ceciderat sicut iinpius. ideo Moyses uidens rubum relucere et non ardere ait: transiens uidebo hoc uisum magnum. qui transit de hoc saeculo, magnum uisum uidet; qui soluit uincula istius nexus, quo ligamur huic corpori, uisum magnum uidet.

Moyses [in Exodo legitur] multa uidet miracula in Exodo; non tanta alius uidet qui non est in exodo. idem Moyses transiuit; transiuit et populus patrum, quia de terra captiuitatis exibat. dirigebantur itaque a domino gressus eorum, quibus per noctem ignis columna lucebat, per diem nubis, ut nec diei ardor afficeret commeantes nec impedimentum uiantibus tenebrae noctis afferrent.