Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

probatum est ergo, quia mutuati sunt peccatores et non soluerunt. peccator igitur eget semper, iustus autem abundat et tribuit, cuius diues est conscientia. ideo Iudaei in suis diuitiis eguerunt — diuites eguerunt et esurierunt —, christiani autem in diuitiis simplicitatis suae non defecerunt.

Bonus ergo iustus, et ideo addidit scriptura: quo n i a m b ene di c ente s eum possi d eb unt terram, maledicentes autem eum disperihunt. quomodo iustus possidet terram aut quam terram, cum scriptura dicat: n u mquid soli habitabitis super terram?, et alibi: uae habitantibus super terram, quod increpationis est atque maledicti ? cuius ergo terrae benedicta possessio est ? non istius quae tenebris absconditur et amaritudinibus impletur, sed illius quae fluit mei et lac, id est habens gratiam suauitatis et fulgorem lucis aeternae.

accipe mellis boni suauitatem, immo super mei : fugit dolor et t r is tit i a et gemitus, quia [*](1 cf. Ps. 49, 17 4 *Ioh. 17, 6 5 *Ioh. 16, 27 8 *Ioh. 15, 22 15 Ps. 33,11 16 cf. II Cor. 8, 2 17 *Ps. 36, 22 20 Esai. 5, 8 22 *Apoc. 8,13 25 cf. Ex. 3, 8 26 cf. Ps. 18,11 27 *Esai. 35,10 ) [*]( 3 sinagoga AB 6 diligitis me Fml 7 ergo om. F peccuniam C sinagoga A 9 pr. non] eis F, sed del., 0m. B iesit bet a 11 suo om. fJ 13 habundat AC 14 ideoque BCfJav 17 addit v 20 numquit A 22 ue tiF 23 pr. est] add. uerbum Bm2Cv 24 amaritudibus A 25 lac et mel fJ habet Cm2v 26 boni suauitatem] bonitatem fJ supra BCftav 27 fugiet fJa, gemitns et tristitia fiav. )

106
suauitatis gratia amaritudinem humanae fragilitatis excludet. et alibi: et delebit omnem lacrimam de oculis eorum et mors non erit amplius neque luctus. accipe etiam lactis nitorem: et non indigebunt lucerna et lumine solis; ipse enim dominus inlumina bit super illos et regnabunt in saecula saec u 10 r u m.

Est etiam mysticus iustus qui miseretur et tribuit, qui omnia uerba quae accepit a patre dedit nobis et peccatorum nostrorum nobis aera dimisit et sanguinem suum pro nostris debitis soluit, ut non in faenore essemus alieno, sed in suo aere bonus creditor nos haberet. est et peccator ille qui congregauit quae non peperit

et mutuatus est quod non tenebat nec uult restituere quod accepit. audi quia mutuatus est diabolus: 11 b 1, inquit, dabo potestatem hanc uniuersam et gloriamillorum, quia mihi tradita sunt et cui uolo do illa, si procidens adoraueris me. nequissime, I accepisti ad temptationem, non ad mortem, hoc est: accepisti ut,