Explanatio Psalmorum XII
Ambrose, Saint, Bishop of Milan
Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919
probatum est ergo, quia mutuati sunt peccatores et non soluerunt. peccator igitur eget semper, iustus autem abundat et tribuit, cuius diues est conscientia. ideo Iudaei in suis diuitiis eguerunt — diuites eguerunt et esurierunt —, christiani autem in diuitiis simplicitatis suae non defecerunt.
Bonus ergo iustus, et ideo addidit scriptura: quo n i a m b ene di c ente s eum possi d eb unt terram, maledicentes autem eum disperihunt. quomodo iustus possidet terram aut quam terram, cum scriptura dicat: n u mquid soli habitabitis super terram?, et alibi: uae habitantibus super terram, quod increpationis est atque maledicti ? cuius ergo terrae benedicta possessio est ? non istius quae tenebris absconditur et amaritudinibus impletur, sed illius quae fluit mei et lac, id est habens gratiam suauitatis et fulgorem lucis aeternae.
accipe mellis boni suauitatem, immo super mei : fugit dolor et t r is tit i a et gemitus, quia [*](1 cf. Ps. 49, 17 4 *Ioh. 17, 6 5 *Ioh. 16, 27 8 *Ioh. 15, 22 15 Ps. 33,11 16 cf. II Cor. 8, 2 17 *Ps. 36, 22 20 Esai. 5, 8 22 *Apoc. 8,13 25 cf. Ex. 3, 8 26 cf. Ps. 18,11 27 *Esai. 35,10 ) [*]( 3 sinagoga AB 6 diligitis me Fml 7 ergo om. F peccuniam C sinagoga A 9 pr. non] eis F, sed del., 0m. B iesit bet a 11 suo om. fJ 13 habundat AC 14 ideoque BCfJav 17 addit v 20 numquit A 22 ue tiF 23 pr. est] add. uerbum Bm2Cv 24 amaritudibus A 25 lac et mel fJ habet Cm2v 26 boni suauitatem] bonitatem fJ supra BCftav 27 fugiet fJa, gemitns et tristitia fiav. )