Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Deficientes sicut fumus deficient. Graecus ἐξέλιπον habet, hoc est \'defecerunt\'. uides subito aliquem ad potestatis uenisse et honoris insignia; sublimem iudicas. uides illi esse successum; nonne dicis de eo: \'ubi honoratus et exaltatus est iste? defecit1. ideo plus dixit Graecus, quia, ubi honorari et exaltari quis creditur, ibi defectu proprio praeuenitur, ut meatus fluminum praeterisse citius quam uenisse comprehendas et, dum uentura opperiris fluenta, te adhuc expectante fluxerunt. contra humiles atque mansueti dum subiciuntur a diuitibus et opprimuntur, exaltati sunt a sua humilitate et subito refulserunt. ideoque Paulus in infirmitatibus sibi complacuit, non in uirtutibus.