Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

deus autem non factura, sed factor est et creator. aperi aures et audi: omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil discis esse filium, in quo diuinitatis est plenitudo. aperi aures adhuc paululum et audi dicentem: quod factum est in ipso uita est.

\'in ipso\', inquit, \'factum est\', non \'dei uerbum factum est. aut si hoc mouet te ad calumniam, quia dixit \'in ipso factum est\', numquid et deo patri calumniaris, quia dei filius dixit: qui autem facit ueritatem uenit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in deo sunt facta, aut quia Dauid dixit: confitebor tibi, domine, quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem, hoc est: conuersus es mihi in salutem, operatus es ad salutem? possem aliis uti, sed nolo mihi credas, ne putes argumenta esse ingenii, non testimonia ueritatis. [*]( 1 Ioh. 1, 14 2 . 8 . 19 *loh. 1, 3-4 4 Alexandrini et Aegyptii loh. 1,3—4 13. 15 loh. 1, 1 16 Ioh. 1, 3 18 cf. Col. 2, 9 23 Ioh. 3, 21 25 *Ps. 117, 21 ) [*](4 egiptii A 9 Arianus v non] add. in Cml 11 omnem Fml 12 post sed exp. dixit deus erat uerbum sed B si — desideras exp. B quid LC desideratis A 13 inquid B 18 dicis B post est del. filium C 20 inquid BC uerbum dei BC 27 alt. mihi es fJ 28 es] add. mihi v 29 argumenti codd. ingenia ACfi )

99

Ipse tonitrui filius, ipse qui in Christi pectore recumbebat, ipse cui secreta sua dominus non tacebat, cui Petrus innuit ut dominum interrogaret et ille interrogauit et dominus reuelauit, ipse exponat quid senserit de eo quod ait: quiod factum est in ipso uita est. audi ergo interpretantem, quia tuas, Arriane, calumnias iam cauebat: quod erat ab initio et quod audiuimus et uidimus oculis nostris, quod perspeximus et manus nostrae scrutatae sunt de uerbo uitae, et uita apparuit.

caro ergo est quae in Christo apparuit uel Christus in carne; ipse nostra in omnibus uita est. ipsius diuinitas uita est, ipsius aeternitas uita est, ipsius caro uita est, ipsius passio uita est. unde et Hieremias ait: in umbra eius uiuemus. umbra alarum umbra crucis, umbra est passionis. ipsius mors uita est, ipsius uulnus uita est, ipsius sanguis est uita, ipsius sepultura est uita, ipsius resurrectio uita est uniuersorum.

uis scire quam mors ipsius uita sit? in morte ipsius baptizati sumus, ut cum ipso in nouitate uitae ambulemus. et ipse ait: amen amen dico uobis, nisi granum tritici cadens in terram moriatur, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert. ipse granum pro nobis corpore solutus et mortuus est, ut fructum multum afferret in nobis. mors itaque eius fructus est uitae. quod factum est ergo in ipso, uita est.

caro facta est in ipso, uita est; infantia facta est in ipso , uita est; iudicium factum est in ipso, uita est; mors facta est in ipso, uita est; remissio peccatorum facta est in ipso, uita est; uulnus factum est in ipso, [*]( 1 cf. Marc. 3, 17 cf. Ioh. 13, 23 sqq. 4 *Joh. 1,3—4 6 *I Ioh. 1, 1-2 13 *Thren. 4, 20 cf. Ps. 16, 8 17 Rom. 6, 3-4 18 *Ioh. 12, 24 24 cf. Ioh. 1, 3-4 ) [*]( 1 t*onitrui (r s.l.) A throni tui B thronitrui C 6 Arianc v iam] non F 7 et uidimus — nostris in ras. Cm2 8 quod] et Cm2, om. BCml prospeximus BOmI 11 pr. cst om. F 12 ieremias AE (v) hyeremias B y (i-D) heremias CDF 15 sanguis uita est et sepultura uita est fiav 16 si uis « quam] quia Cm2 quoniam fiav 17 sit] est av, add. audi apostolum C morte] add. inquit Bm2Cv 19 tritici) frumenti fJav 20 terra fJ. 22 ipsum 24 caro facta est et « ) [*]( 7* )

100
uita est; inlusio facta est in ipso, uita est; diuisio facta est in ipso, uita est; sepultura facta est in ipso, uita est; resurrectio facta est in ipso, uita est. uide quanta in ipso facta sunt, quibus uitae nostrae facta conuersio est, ut quae perierat redderetur.