Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

peccatori autem dixit deus: quare tu enarras iustitias me ? iustitia lumen est, quia supra habet: et educet sicut lumen iustitiam tuam. habes ergo quod in te luceat, si iustitiam sequaris. splendet tibi dies, lucet tibi nox, quia fideli et nox tamquam dies inluminabitur. dies igitur iusti nouit dominus, quia ipse inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, hoc est: illum qui ad imaginem et similitudinem dei uiuit, illum qui se hominem eius cognoscit, ut refugiat equorum libidinem adhinnientem, ferarum rabiem, lepusculorum formidinem, uulpium fraudem, rapinam luporum , illum