Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

omne peccatum a malo est, qui autem non peccat, in me manet; hoc scripsit Iohannes . quid de domino dicam, quia dedignatur impium scire ? Paulus dedignatur, qui dixit: si quis in uobis propheta est aut spiritalis, cognoscat quae scribo uobis ; qui autem ignorat, ignorabitur, et alibi ita dictum est: cognouit dominus qui sunt eius. simus ergo domini, ut cognoscat nos dominus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen domini.

Graecus habet: nouit dominus dies inmaculatorum; sunt enim dies Heliae, sunt dies Nabuchodonosor. ideo euangelium habet: in diebus Heliae, quando clausum est caelum . nox erat perfidis, sed Heliae lumen erat; clausum erat perfidis caelum, sed Heliae patebat; fames erat perfidis, sed Heliae ubertas. neque enim csuriie poterat cui cibum [*]( 1 cf. I Cor. 10, 12 6 *Ps. 3G, 18 8 Ps. 36, 19 10 *Matth. 7, 2 5 15 ei. 1 Ioh. 3, 4-6 17 *I Cor. 14, 37—38 20 . 21 11 Tim. 2, lV 23 P*. 36,18 25 Luc. 4, 25 ) [*](3 ideo] deum$6 uias] dies F 8 quia B 9 Clnistnn:] doininum pao iustus ei iniustus BC 10 dicit B discidite Aml 1-1 me scitis Emla. peceata uestia at. 13 ioannis B(av) 16 pr. dignatur au 17 est, im. BCmlF 18 cognoscet IiCmlfta 19 ita dictum] scriptum fiav 20 ipsius BC s*imus A 24 Kliae Eo (passim) nabugodonosor DF )

96
caelestia ministrabant nec esuriebat qui alios ipse pascebat. ergo sibi dies est iustus in tenebris, quia et lux in tenebris 1ucet. et Ioseph in Aegypto erat et lucebat ei meridies, sicut supra dixit.

peccatori autem dixit deus: quare tu enarras iustitias me ? iustitia lumen est, quia supra habet: et educet sicut lumen iustitiam tuam. habes ergo quod in te luceat, si iustitiam sequaris. splendet tibi dies, lucet tibi nox, quia fideli et nox tamquam dies inluminabitur. dies igitur iusti nouit dominus, quia ipse inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, hoc est: illum qui ad imaginem et similitudinem dei uiuit, illum qui se hominem eius cognoscit, ut refugiat equorum libidinem adhinnientem, ferarum rabiem, lepusculorum formidinem, uulpium fraudem, rapinam luporum , illum

hominem qui sic agit, quasi in hunc mundum superuenerit, qui non ex sanguine neque ex uoluntate carnis, sed ex deo natus sit. uenisti ergo; noli remanere, noli haexere terrenis. ut scias autem, quia dies bQni sunt, audi dicentem: Abraham diem meum uidit et gauisus est. bonum habet diem qui dei filium bonum deum nouit et dominum confitetur. et rursus ipse nos ammonet cauere debere, quia dies mali sunf. qui mali sunt dies ? in quibus utique malum cognoscitur, quod est a malo.