Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Noli putare, quia uiam tuum nesciat dominus; si iustus es, nouit. crede dicenti prophetae: nouit dominus uias inmaculatorum et hereditas eorum um inmaculata erit; non confundentur in tempore malo. qui nouit Christum, scitur a domino; nouit iustos, nescit iniustos . ideo iniustis dicet: discedite a m e omnes qui operamini iniquitatem; nescio uos, hoc est: quia estis indigni cognitione diuina; nescio uos, quia me ipsi nescire uoluistis. opera uestra me nesciunt, facta uestra me nesciunt; etsi dicatis, quia scitis me, redarguunt uos uestra peccata.

omne peccatum a malo est, qui autem non peccat, in me manet; hoc scripsit Iohannes . quid de domino dicam, quia dedignatur impium scire ? Paulus dedignatur, qui dixit: si quis in uobis propheta est aut spiritalis, cognoscat quae scribo uobis ; qui autem ignorat, ignorabitur, et alibi ita dictum est: cognouit dominus qui sunt eius. simus ergo domini, ut cognoscat nos dominus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen domini.