Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ad haec igitur manum medicamenta mittamus, ut uulnera nostra curemus, ne, si uelimus dicere quod alios curare possimus, dicatur nobis: medice, cura te ipsum. ergo quod etiam non medicis, sed uulgo quoque solet esse commune, ut medicinam pauci profiteantur, plurimi tamen remedia eius aliqua scire se dicant, uel quod medicorum pueri faciunt, nos quoque alieno medicamento remedium indigentibus deferamus.

diues magisirum adhibeat, pauper ministrum. qui perfecti altitudinem capit, sumat ex ipso, qui planiora desiderat, in ualle pascatur, ut paruulus, qui fluuium metuit, de riuulo bibit et qui profundum pauit, ad litora natat. pulchre autem sanctus Dauid in superiore psalmo iniusti uitam describit , hic iusti; ibi iniustus exponitur, hic iustus instituitur; ille sibi delinquit, hic tollit etiam aliena peccata. et ideo quod primum medicamentum sit iustitiae, consideremus.