Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Et ideo framea peccatorum intret, inquit, i n cor ipsorum et ar cus eorum con f ring antur, ut, [*](1 cf. Act. 13, 8-11 4Ps. 36,14 10*Esai.49,2 13 cf. Eph. 6, 16 14 cf. Eph. 6,12 19 *Prou. 13,8 20 cf. I Tira. 6,18 24 Matth. 5,3 27 *Ps. 36,15 ) [*]( 1 elymo C elimo A & hymo (erot/iag) B (\'in mg. bariesu) inimico fJ Elymae a Elimae v 3 acerua B et insolentiae (-a fJa) ECj-la 6 par fuit] profuit Bm2C 7 et idem ECftav 9 pr. sagittam AmlC alt. sagitta] add. est av 15 quoque ipsas fJ 16 habundent ABm2C habundant Bml 18 inhermem A 19 r.iri animae BfJ 20 habundato a abundato — uerbo om. fJ 22 ubi] unde Fv ut] et BmlCml 27 inquit om. fJu 28 corda Fmlv confringatur BCftav )

91
quemadmodum reuertitur in dei seruulos ab eis qui non receperint henedicentium pacem, ita etiam malitia peccatorum, qua iusto nocere conantur, in eorum perniciem reuertatur, quo suis telis et uulneribus trucidentur; saepe enim iacula in ipsos qui ea iecerint refunduntur.

quod etiam proximo accidit bello, cum infideles et sacrilegi lacesserent aliquem in domino confidentem et regnum eius ereptum ire contenderent, ecclesiis domini persecutionum saeua minitantes, ut subito uentus oreretur, qui infidelibus excuteret scuta de manibus ac tela omnium atque missilia in peccatoris exercitum retorqueret.

adhuc hostis deerat et iam illi uentorum proelia ferre non poterant suisque spiculis sternebantur et, quod peius est, non erant corporum grauiora uulnera illa quam mentium; deficiebant enim corde, cum deum aduersum se pugnare cognoscerent. exierant itaque prouocantes et de pharetra cordis sui aduersus populum christianum uenenata perfidiae iacula proferebant, sed in caput eorum sua reuertebatur impietas.

denique ipsi inter se sua perfidia sunt soluti paratasque fidelibus insidias dominus dissipauit, ut non solum piis nocere non possent, sed propriis auxiliis nudarentur atque ad hostem sua arma transirent. quanto melius non protulissent gladium de uagina, hoc est impia nequaquam uerba prompsissent! nam si pro otioso sermone redditurus est unusquisque rationem, quanto magis uerba sacrilegii grauibus suppliciis expiabit!