Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

quam de uagina petulanti ex ore profertur, quem cohiberi par fuit et recondi ? similiter ut gladius uerbum dei dicitur, idem et sermo est peccatoris, ita et arcus quem extendunt peccatores mens eorum est et sagitta quam iaciunt sermo est uenenatus. sicut enim sagitta Christus qui est uerbum dei, cui dicitur: posui te sicut sagittam electam quae profertur ex pharetra dei, ita sagittae sunt perfidorum, quae arcu quodam iniquitatis emissae incautum

uulnerant innocentem, nisi ignita eorum iacula scuto fidei repellantur, et ideo sollicitus esse debes miles in proelio, quia pugna tibi non solum aduersus carnem et sanguinem est, sed aduersus ipsas quoque nequitias spiritales quae non uidentur. abundent tibi arma fortia deo, ut facile possis quae uolueris tela depromere, ne pauperem te et inermem hostis possit opprimere. esto deo fortis, deo diues, ut dicatur de te: