Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sed qui per haec redimi noluerit et in peccato perseuerandum ducit, de eo dicit prophetia: et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non inuenies. quomodo enim esse poterit in futurum, cum peccati locus diuturnus esse non possit? haec est enim terra quae aperuit os suum, ut sanguinem susciperet innocentis, et ideo in hac terra locus est peccatorum.

praeterit terra; quomodo peccatoris locus poterit inueniri? ego arbitror, quod ideo firmamentum inter aquam et aquam deus esse praeceperit, ut a uirtutibus peccata disc rneret et superior aqua, quae laudat dominum, quieta maneret erroris, inferior peccato esset obnoxia. denique [*]( 2 *Ps. 39, 2 4 cf. Gen. 3, 8. 10 5 Ps. 33, 16 7 *Gen. 3, 9 10 *Matth. 9, 29 11 cf. I Cor. 14, 38 14 cf. I Tim. 2, 15 17 Ps. 36, 10 21 cf. Gen. 4,11 23 cf. Gen. 1,6-7 ) [*]( 1 confidenter om. Aa confidenter dicit om. Bmlft 2 expectans] add. inquit fJ 3 quia BfJa pr. exspectauit Aav 6 quo usque ABCml 9 exultare AmlBC absens est deo av 12 casteHum] carcere fl et mg. a,\' cf. Explan. ps. 38, cap. 36 extr. 13 religatus ACDmlEF mg. a 16 quia v redimi (ex redimus?) Am2 17 ducit av dicit codd. propheta fiav, cj. pajr. 88, 23 1S quaerens Bml 19 inueniens Bml 20 peccantis B peccanti C 23 ergo Cmlbml 26 quieta maneret eras. et uacua est in ras. A nacua esset a manaret Bml est in ras. A )

88
illa deum uidet, haec non uidet;

quae super caelos, uidet, quae in abysso, non uidet. unde etiam dictum est: uiderunt te aquae, deus, uiderunt te aquae et timuerunt, turbatae sunt abyssi; multitudo sonitus aquarum. merito turbantur abyssi, super quas tenebrae sunt deformes, et ideo pacem habere non possunt. unde rogauit legio daemoniorum, ut in abyssum mitteretur, et se cum magno tumultu praecipitauit in fluctus, ut porcOrum gregem quem reppererat strangularet. peccatores itaque abyssum petunt, ubi caligo tenebrarum.