Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

et de moralibus plura contexuit diuersaque uirtutum genera demonstrauit et dedit praecepta uiuendi, quibus ulcera nostrorum sanauit errorum moresque renouauit humanos atque intimos mutauit affectus, sicut docet psalmus tricesimus tertius, quem etiam Petrus sanctus in epistula sua tamquam medicamentum nostris pectoribus affixit, atque iste, qui nobis hodierna lectione propositus est. nam isti prae ceteris ethici repperiuntur, sed iste diffusior, qui tricesimus sextus inscribitur.

nam etsi ille praedulcis et lucidus est, iste tamen dulcior, quia ille me docuit cohibere linguam a malo, iste desinere ab ira, indignationem relinquere, ille praecepit sine dolo loqui, iste instituit esse mansuetum, qui praemia mansuetudinis demonstrauit. quae maiora fomenta sunt cordis humani quam mansuetudo atque simplicitas, quibus et dolor omnis acceptae leuatur iniuriae et labes criminis omnis excluditur? [*]( 1 *Ps. 32, 9 2 Ps. 148, 6 5 cf. Ps. 9,1. 50,8. 88,21. 45,5 8 cf. Ps. 109,4 10 cf. Ps. 8,1. 80,1. 83,1 llcf. Ps.65,1 12 cf. Ps. 96,1 16 cf. Ps. 33,13—17 17 cf. I Petro 3, 10-12 21 . 23 cf. Ps. 33, 14 ) [*]( 4 misticis ADF 5 consumatione A 6 quoniam] quam a multipharie (e mi ras.) C multipbariam DF 8 profatus fJa 11 tytulus F 12 futurae Qml futura fJ 13 sacramento B sacramenta Cmlfi 16 affectos Bml 18 peccatoribus Fml 19 reperiuntur BCfiav 21 dulcior Am2Cm2av multo magis fJ et mg. a, om. Am1 B Cml quia] quoniam fJav quia ille] ille qui B (i ex e)Cml 22 desineret Cml 24 demonstrauit (uit in ras.) B 26 tabes B teste b et C )

72

Ad haec igitur manum medicamenta mittamus, ut uulnera nostra curemus, ne, si uelimus dicere quod alios curare possimus, dicatur nobis: medice, cura te ipsum. ergo quod etiam non medicis, sed uulgo quoque solet esse commune, ut medicinam pauci profiteantur, plurimi tamen remedia eius aliqua scire se dicant, uel quod medicorum pueri faciunt, nos quoque alieno medicamento remedium indigentibus deferamus.

diues magisirum adhibeat, pauper ministrum. qui perfecti altitudinem capit, sumat ex ipso, qui planiora desiderat, in ualle pascatur, ut paruulus, qui fluuium metuit, de riuulo bibit et qui profundum pauit, ad litora natat. pulchre autem sanctus Dauid in superiore psalmo iniusti uitam describit , hic iusti; ibi iniustus exponitur, hic iustus instituitur; ille sibi delinquit, hic tollit etiam aliena peccata. et ideo quod primum medicamentum sit iustitiae, consideremus.