Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sed quia omnium psalmorum corpus unum est, idcirco nihil in his diuisum est atque distinctum, sed prout se obtulit ratio, nulla intermissa doctrinae istiusmodi disciplina est. namque et naturalem euidentissime comprehendit dicendo de angelis atque uirtutibus, sole et luna, stellis et lumine caeli caelorum et [*](2 *Ps. 19, 9 - 4 *Mich. 7, 8 16 cf. Expos. ps. 118, tractat. 1, cap. 3 ) [*]( 2 obigati A 3 uero] autem DF 4 micheae ABDFa . est om. Bmlfi prophete scriptum/\', prophetae scriptum est Cav superbe] super me a omihi om. a 6 surreximus Fml 7 honor] add. et fJ uirtus] salus fJ S araen] mo to údd. Finit (Explicit Ct3) de psalmo XXXV codd. Incipit psalmus (de psalmo BfJ) mo to XXXVI (XXXVIA tricisimo sextoF) ABfJ Incipit praefatio (in ras.) XXXVIO ) [*](praescribunt: In psalmi (psalmum v) XXXVI enarrationem (enarratio v) Praefatio av ) [*]( 10 mistica ADF 11 Genesi] add. in factura creaturarum A de formatione creaturae BC 12 mare, terra a 13 mistica et misterium ABDF 14 legem DF uite DF 15 humane fJ 16 misticis DF 18 iccirco F 19 ut pro BCml optulit DF 22 et sole et v\' et stellis et fJav )

71
aqua quae super caelos est: quia ipse dixit et facta sunt, ipse mandauit et creata sunt. statuit ea in saeculum saeculi; praeceptum posuit, et non praeteribit.

et de mysticis locutus est, cum de occultis et sacrae unctionis unguento et de consummatione scripserit tabernaculi. quorum multiplex gratia, quoniam multifariam et multis modis locutus est dominus in prophetis. nam et uenturum praefatus est dei filium principem sacerdotum, et passurum esse pro nobis et sanguine suo mundaturum nostra peccata tituli \'pro torcularibus\' declararunt et resurrecturum psalmus \'resurrectionis\' expressit, et alius postea titulus indicauit, in quo \'terra eius est restituta\', commutationem quoque uniuersorum futuram fidei sacramentis.

et de moralibus plura contexuit diuersaque uirtutum genera demonstrauit et dedit praecepta uiuendi, quibus ulcera nostrorum sanauit errorum moresque renouauit humanos atque intimos mutauit affectus, sicut docet psalmus tricesimus tertius, quem etiam Petrus sanctus in epistula sua tamquam medicamentum nostris pectoribus affixit, atque iste, qui nobis hodierna lectione propositus est. nam isti prae ceteris ethici repperiuntur, sed iste diffusior, qui tricesimus sextus inscribitur.

nam etsi ille praedulcis et lucidus est, iste tamen dulcior, quia ille me docuit cohibere linguam a malo, iste desinere ab ira, indignationem relinquere, ille praecepit sine dolo loqui, iste instituit esse mansuetum, qui praemia mansuetudinis demonstrauit. quae maiora fomenta sunt cordis humani quam mansuetudo atque simplicitas, quibus et dolor omnis acceptae leuatur iniuriae et labes criminis omnis excluditur? [*]( 1 *Ps. 32, 9 2 Ps. 148, 6 5 cf. Ps. 9,1. 50,8. 88,21. 45,5 8 cf. Ps. 109,4 10 cf. Ps. 8,1. 80,1. 83,1 llcf. Ps.65,1 12 cf. Ps. 96,1 16 cf. Ps. 33,13—17 17 cf. I Petro 3, 10-12 21 . 23 cf. Ps. 33, 14 ) [*]( 4 misticis ADF 5 consumatione A 6 quoniam] quam a multipharie (e mi ras.) C multipbariam DF 8 profatus fJa 11 tytulus F 12 futurae Qml futura fJ 13 sacramento B sacramenta Cmlfi 16 affectos Bml 18 peccatoribus Fml 19 reperiuntur BCfiav 21 dulcior Am2Cm2av multo magis fJ et mg. a, om. Am1 B Cml quia] quoniam fJav quia ille] ille qui B (i ex e)Cml 22 desineret Cml 24 demonstrauit (uit in ras.) B 26 tabes B teste b et C )

72