Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

ergo contemnere te debuit seruus, frater decipere, amicus illudere, et tu adhuc tuam non ulcisceris contumeliam ? proscribas necesse est, gladio oportet insurgas et dolorem tuum aduersarii morte soleris. uir fuit ille, qui suum occidit inimicum; merito praedicatur, quia ita se uindicauit, ut alius irrogare ei non auderet iniuriam\'. his stimulis plus accenditur, plus mouetur, ut compleatur quod scriptum est: ira perdit etiam sapientes.

Ergo tu ne audias eum, ne aemuleris ut nequiter f acias, quoniam qui nequiter agunt e xterminabuntur . exterminantur, qui radices non habent, sicut holera uel faenum. holera infirmus manducet, tu autem uitem insere in agro tuo, uineam institue et, si uenerit Achab, qui tibi dicat: da mihi uineam tuam, ut holera mihi ins.eram, noli ei adquiescere, ne ex consensu tuo caduca serat, abscidat aeterna.

ideo Nabuthe inter sanctos habetur, quia maiorum suorum hereditatem ne regi quidem putauit esse cedendam et lapidari maluit, ut uineam suam non daret in direptionem. hereditas maiorum fides uera est. extiterunt Amani regali subnixi potentia, qui templum domini putarent sibi esse tradendum, supplicia acerba minitantes. sed absit, ut apud mentem domino seruientem praeponderaret magis poenae formido quam forma pietatis.