Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

nobis lucta cum saeculo est; uince ante saeculum quam coronam petas. nemo ante coronatur, nisi certamen impleuerit. qui stadium currunt, numquid ante brauium accipiunt quam stadium percucurrerint ? quanti priores in exitu cadunt et cursus sui celeritate fraudantur! numquid tu deo quam Paulus acceptior? ille uas electionis, ille gentium doctor numquam sibi in hoc saeculo coronam ausus est postulare. denique audi dicentem: certamen bonum certaui, cursum consummaui, fidem seruaui; quod reliquum, reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi dominus in illo die.

Paulus ille raptus in tertium caelum - qui audiuit ea quae non licet homini loqui, utrum corpore esset raptus an sine corpore, nescit, sicut ipse testatus est -, Paulus ergo dicit in illa die coronam sibi esse reddendam: tu hic tibi ut reddatur insistis ? imple ergo certaminis tui tempus. non semel athleta luctatur nec semel proeliatur miles, ut stipendia sua possit implere; et tibi non cum una passione luctamen est.