Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

erit subiectus in corpore dominus Iesus, cuius nos sumus corpus et membra. esto ergo, homo, subiectus GJlflstO, hoc est: subditus sapientiae dei, subditus uerbo, subditus iustitiae, subditus uirtuti, quia haec omnia Christus est. omnis homo deo se subiciat; non enim

unum, sed omnes docet, ut subiciant cor suum, subiciant animam suamsubiciant carnem suamquo sit deus omnia et III ommbus.subiectus ergo est qui plenus est gratiae et suscipit iugum Christi et mandata domini strenue et incunctanter exequitur, sine subiectione autem, qui se frustra extollit sensu propriae carnis inflatus, insolens deuotionis et piae declinans obseruantiam seruitutis, quam ipso iure naturae auctori debemus aeterno. postremo qui sine peccato est subiectus est Christo, quoniam redemptus a domino est; qui autem in peccato est, non potest dici liber, sed seruus, quem grauia tenent uincla peccati.