Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Sed quia obnoxia fragilitati omnis humana condicio est et non nostrae est potestatis iter nostrum ex uoluntate dirigere, ideo tibi dicit: \'spera in domino, et ipse faciet\', hoc est: ut aperiat uiam tuam nec talem te esse permittat, ut fugias lucem, dum times prodi, et diligas tenebras, ut tua possis occultare flagitia dicens: tenebrae operiunt me;

quis scit si uidet altissimus ? quomodo enim potest, qui adulterium molitur, non noctem suis accommodam quaerere temptamentis, qui falsum cogitat, testem suae fraudi adhibere, qui corruptelam iudicis captat, ut opprimat innocentem, iniquitatis non explorare secretum? latro solitudines obsidet, noctis tenebras operitur, ut sceleri cedat effectus.

iniquitas ergo tenebrae sunt, deus 1u x est. et si tu uehs tuam occultare [*](1 . 8 *Ps. 36, 5 10 Ioh. 3, 20 11 Ps. 44, 2 13 I Cor. 4, 4 14 cf. Matth. 5, 1() 18 cf. Ps. 36, 5 20 *Eccli. 23, 18 (26) 27 I Jnh. 1, 5 ) [*]( 1 tuam om. Aml 2 mentis BDF 4 ore] opeii ACm2 opere Bml 7 ut iam] utinam B 8 inquid BmlC 10 cayn DF 13 adjicere v 16 conditio codd. av 19 nec] ne DF 20 possis tua fJav 23 accommodandam AmIBC 24 fraudis Bfi 25 latro] add. in fJav solitudine subsidet fiav solitudines obsidet mg. a; cf. Expos. ps. 118, tractat. lo, cap. 7: qui (latrones) auersa uiarum obsidere consuerunt 26 tenebrisFm2a tenebras mg.a oppelitur v )

81
iustitiam, deus eam educit in lucem nec patitur latere iudicium, quo ea quae bona sunt elegisti, quae improba refutasti. nec solum facit tuum lucere iudicium, sed lucere sicut meridiem. quando se sol iste in splendorem totus effundit, meridies est; meridies erat, quando Ioseph cum fratribus epulabatur non ultus iniuriam, sed oblitus.