Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Reuela ad do minum uiam tuam et spera in eum, et ipse faciet; et..educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem . hoc solo uersiculo qualis esse debeas declarauit; quis enim reuelat uiam suam nisi qui deo occultorum suorum arbitro interna sui pectoris confitetur?

bene ait \'reuela\', hoc est: aperi conscientiam tuam, ne eam saeculi istius grauet umbra uel carnis. prorumpentia enim semina si fuerint obumbrata, tenuantur, soli obiecta pinguescunt. quid de seminibus loquor? ipsas arbusculas, quo minus sese in altum subiciant, umbra siluestris internecat et prohibet brachia ramosa diffundere.

pulchre autem dixit: [*]( 1 *Ps. 118, 14 6 Ps. 36, 4 10 cf. Rom. 7, 23 cf. II Cor. 4, 16 11 cf. Eph. 4, 23 12 *Ps. 19, 5 18 *Ps. 35, 5-6 27 sese subiciant] cf. Uerg. Ecl. 10, 74. Georg. 2, 19 umbra siluestris] cf. Ouid.Met. 13, 815 ) [*]( 4 thessaurum C 8 etenim petitiones om. fJa -enim petitiones om. ABml inteiioresque Bml 9 non om. ABCmlfia 10 legi. C 11 petitus] petitori BCav petito {J 12 affectu A effectum Bml 15 inquid BCml 16 confirma B confirmat DEFml 21 qualis] quid {J 22 arbitrio Fml 25 epim om. BCfia 27 arbustulas BC se DFa )

80
reuela ad dominum uiam tuam, quia natura hominum prona peccato uelut quoddam menti nostrae uelamen obducit, ne nostra domino peccata fateamur, qui potest uulnera nostra sanare,

ut erubescat quis ore proprio postulare medicinam, ne coram hominibus sua prodantur obprobria. premit igitur se intra hominem conscientia, cum latere non possit, et tamdiu differt, quoad uulnus efferueat, ut iam non fidei salubritate, sed inmedicabili atrocitate ulceris detegatur. reuea, inquit, ad dominum uiam tuam, hoc est: aperi uiam tuam, noli abscondere, sicut abscondebat Cain, qui latere cupiebat;

omnis enim qui male agit odit lucem. reuelabat Dauid uiam suam, qui ait: dico ego opera mea regi. aperi sensum tuum, ut nihil sit quod timeas reprehendi; reuelauit et Paulus, qui praesumpsit dicere: nihil mihi conscius sum. is actus, ea uita sit, ut uia tua coram patre tuo luceat qui in caelis est.