Explanatio Psalmorum XII

Ambrose, Saint, Bishop of Milan

Ambrose. Sanctii Ambrosii Opera, Pars Sexta (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 64). Petschenig, Michael, editor. Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1919

Ideoque ait: delectare e in domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. quare non dixit \'tuas\', sed \'cordis tui petitiones\'? etenim petitiones exterioris hominis interiorisque communes non sunt nec omnes probantur a Christo, quia lex carnis legi mentis frequenter repugnat. quae autem interioris sunt hominis, qui renouatus est spiritu, illas petitiones dominus petitus donat effectu.

unde et alibi ait: tribuat tibi dominus secundum cor tuum et omnes petitiones tuas confirmet. \'secundum cor\' ait, non \'secundum appetentiam carnis\' et illas petitiones , inquit, quae prodeunt ex intimo corde, confirmet, non quae ex carnis huius inlecebra et uoluptatibus diriguntur.

Reuela ad do minum uiam tuam et spera in eum, et ipse faciet; et..educet sicut lumen iustitiam tuam et iudicium tuum sicut meridiem . hoc solo uersiculo qualis esse debeas declarauit; quis enim reuelat uiam suam nisi qui deo occultorum suorum arbitro interna sui pectoris confitetur?

bene ait \'reuela\', hoc est: aperi conscientiam tuam, ne eam saeculi istius grauet umbra uel carnis. prorumpentia enim semina si fuerint obumbrata, tenuantur, soli obiecta pinguescunt. quid de seminibus loquor? ipsas arbusculas, quo minus sese in altum subiciant, umbra siluestris internecat et prohibet brachia ramosa diffundere.